MARCUS TULLIUS CICERO

philosopher
Platon et Aristote conversant
extrait de l'École d'Athènes.

ACADEMICA
(-45)

LIBER SECUNDUS. LUCULLUS
(Editio prior)

Les termes grecs sont reproduits en italiques
en conservant leur déclinaison originale
Pierre Cohen-Bacrie

I. Magnum ingenium L. Luculli magnumque optimarum artium studium, tum omnis liberalis et digna homine nobili ab eo percepta doctrina, quibus temporibus florere in foro maxime potuit caruit omnino rebus urbanis. Ut enim admodum adulescens cum fratre pari pietate et industria praedito paternas inimicitias magna cum gloria est persecutus, in Asiam quaestor profectus ibi permultos annos admirabili quadam laude provinciae praefuit; deinde absens factus aedilis, continuo praetor (licebat enim celerius legis praemio), post in Africam, inde ad consulatum, quem ita gessit ut diligentiam admirarentur omnes, ingenium agnoscerent. Post ad Mithridaticum bellum missus a senatu non modo opinionem vicit omnium quae de virtute eius erat sed etiam gloriam superiorum; idque eo fuit mirabilius quod ab eo laus imperatoria non admodum exspectabatur qui adulescentiam in forensi opera, quaesture diuturnum tempus Murena bellum in Ponto gerente in Asia pace consumpserat. Sed incredibilis quaedam ingenii magnitudo non desideravit indocilem usus disciplinam. Itaque cum totum iter et navigationem consumpsisset partim in percontando a peritis, partim in rebus gestis legendis, in Asiam factus imperator venit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis. Habuit enim divinam quandam memoria rerum, verboum mariorem Hortensius, sed quo plus in negotiis gerendis res quam verba prosunt, hoc erat memoria illa praestantior; quam fuisse in Themistocle, quem facile Graeciae principem ponimus, singularem ferunt, qui quidem etiam pollicenti cuidam se artem ei memoriae quae tum primum proferebatur traditurum respondisse dicitur oblivisci se malle discere -credo quod haerebant in memoria quaecumque audierat et viderat. Tali ingenio praeditus Lucullus adiunxerat etiam illam quam Themistocles spreverat disciplinam, itaque, ut litteris consignamus quae monumentis mandare volumus, sic ille in animo res insculptas habebat. Tantus ergo imperator in omni genere belli fuit, proeliis, oppugnationibus, navalibus pugnis, totiusque belli instrumento et adparatu, ut ille rex post Alexandrum maxumus hunc a se maiorem ducem cognitum quam quemquam eorum quos legisset fateretur. In eodem tanta prudentia fuit in constituendis temperandisque civitabus, tana aequitas, ut hodie stet Asia Luculli institutis servandis et quasi verstigiis persequendis. Sed etsi magna cum utilitate rei publicae, tamen diutius quam vellem tanta vis virtutis atque ingeni peregrinata afuit ab oculis et fori et curiae. Quin etiam cum victor a Mithridatico bello revertisset, inimicorum calumnia triennio tardius quam debuerat triumphavit; nos enim consules introduximus paene in urbem currum clarissimi viri; cuius mihi consilium et auctoritas quid tum in maximis rebus profuissent dicerem nisi de me ipso dicendum esset, quod hoc tempore non est necesse; itaque privabo potius illum debito testimonio quam id cum mea laude communicem.

II. Sed quae populari gloria decorari in Lucullo debuerunt, ea fere sunt et Graecis litteris celebrata et Latinis. Nos autem illa externa cum multis, haec interiora cum paucis ex ipso saepe cognovimus; maiore enim studio Lucullus cum omni litterarum generi tum philosophiae deditus fuit quam qui illum ignorabant arbitrabantur, nec vero ineunte aetate solum sed et pro quaestore aliquot annos et in ipso bello, in quo ita magna rei militaris esse occupatio solet ut non multum imperatori sub ipsis pellibus otii relinquatur. Cum autem e philosophis ingenio scientiaque putaretur Antiochus Philonis auditor excellere, eum secum et quaestor habuit et post aliquot annos imperator, quique esset ea memoria quam ante dixi, ea saepe audiendo facile cognovit quae vel semel audita meminisse potuisset. Delectabatur autem mirifice lectione librorum de quibus audiebat.

Ac vereor interdum ne talium personarum cum amplificare velim minuam etiam gloriam. Sunt enim multi qui omnino Graecas non ament litteras, plures qui philosophiam; reliqui etiam si haec non improbant, tamen earum rerum disputationem principibus civitatis non ita decoram putant. Ego autem cum Graecas litteras M.Catonem in senectute didicisse acceperim, P. autem Africani historiae loquantur in legatione illa nobili quam ante censuram obiit Panaetium unum omnino comitem fuisse, nec litterarum Graecarum nec philosophiae iam ullum auctorem requiro. Restat ut iis respondeam qui sermonibus eius modi nolint personas tam graves inligari. Quasi vero clarorum virorum aut tacitos congressus esse oporteat aut ludicros sermones aut rerum conloquia leviorum! Etenim si quodam in libro vere est a nobis philosophia laudata, profecto eius tractatio optimo atque amplissimo quoque dignissima est, nec quidquam aliud videndum est nobis quos populus Romanus hoc in gradu conlocavit nisi ne quid privatis studiis de opera publica detrahamus. Quodsi cum fungi munere debebamus non modo operam nostram numquam a populari coetu removimus sed ne litteram quidem ullam fecimus nisi forensem, quis reprendet otium nostrum, qui in eo non modo nosmet ipsos hebescere et languere nolumus sed etiam augeri arbitramur eorum quorum ad popularis inlustrisque laudes has etiam minus notas minusque pervolgatas adiungimus. Sunt etiam qui negent in iis qui in nostris libris disputent fuisse earum rerum de quibus disputatur scientiam: qui mihi videntur non solumn vivis sed etiam mortuis invidere.

III. Restat unum genus reprehensorum quibus Academiae ratio non probatur. Quod gravius ferremus si quisquam ullam disciplinam philosophiae probaret praeter eam quam ipse sequeretur. Nos autem quoniam contra omnes dicere quae videntur solemus, non possumus quin alii a nobis dissentiant recusare:quamquam nostra quidem causa facilis est, qui verum invenire sine ulla contentione volumus idque summa cura studioque conquirimus. Etsi enim omnis cognitio multis est obstructa difficultatibus, eaque est et in ipsis rebus obscuritas et in iudiciis nostris infirmitas ut non sine causa antiquissimi et doctissimi invenire se posse quod cuperent diffisi sint, tamen nec illi defecerunt neque nos studium exquirendi defatigati relinquemus; neque nostrae disputationes quidquam aliud agunt nisi ut in utramque partem dicendo eliciant et tamquam exprimant aliquid quod aut verum sit aut ad id quam proxime accedat. Nec inter nos et eos qui se scire arbitrantur quidquam interest nisi quod illi non dubitant quin ea vera sint quae defendunt, nos probabilia multa habemus, quae sequi facile, adfirmare vix possumus; hoc autem liberiores et solutiores sumus quod integra nobis est iudicandi potestas nec ut omnia quae praescripta a quibusdam et quasi imperata sint defendamus necessitate ulla cogimur. Nam cetri primum ante tenentur adstricti quam quid esset optimum iudicare potuerunt, deinde infirmissimo tempore aetatis aut obsecuti amico cuipiam aut una alicuius quem primum audierunt oratione capti de rebus incognitis iudicant, et ad quamcumque sunt disciplinam quasi tempestate delati ad eam tamquam ad saxum adhaerescunt. Nam quod dicunt omnino se credere ei quem iudicent fuisse sapientem, probarem si id ipsum rudes et indocti iudicare potuissent (statuere enim qui sit sapiens vel maxime videtur esse sapientis); sed, ut potuerint, potuerunt omnibus rebus auditis, cognitis etiam reliquorum sententiis, iudicaverunt autem re semel audita atque ad unius se auctoritatem contulerunt. Sed nescio quo modo plerique errare malunt eamque sententiam quam adameverunt pugnacissime defendere quam sine pertinacia quid constantissime dicatur exquirere.

Quibus de rebus et alias saepe nobis multa quaesita et disputata sunt et quondam in Hortensii villa quae est ad Baulos, cum eo Catulus et Lucullus nosque ipsi postridie venissemus quam apud Catulum fuissemus. Quo quidem etiam maturius venimus quod erat constitutum, si ventus esset, Lucullo in Neapolitanum, mihi in Pompeianum navigare. Cum igitur pauca in xysto locuti essemus, tum eodem in spatio consedimus.

IV. Hic Catulus, "Etsi heri," inquit, "id quod quaerebatur paene explicatum est, ut tota fere quaestio tractata videatur, tamen eexspecto ea quae te pollicitus es, Luculle, ab Antiocho audita dicturum." "Equidem," inquit Hortensius, "feci plus quam vellem, totam enim rem Lucullo integram servatam oportuit. Et tamen fortasse servata est; a me enim ea quae in promptu erant dicta sunt, a Lucullo autem reconditiora desidero." Tum ille, "Non sane," inquit, "Hortensi, conturbat me exspectatio tua, etsi nihil est iis qui placere volunt tam adversarium, sed quia non laboro quam valde ea quae dico probaturus sim, eo minus conturbor; dicam enim nec mea nec ea in quibus, si non fuerint, non vinci me malim quam vincere. Sed mehercule, ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone labefactata est, mihi tamen videtur esse verissima. Agam igitur sicut Antiochus agebat (nota enim mihi res est, nam et vacuo animo illum audiebam et magno studio, eadem de re etiam saepius), ut etiam maiorem exspectationem mei faciam quam modo fecit Hortensius". Cum ita esset exorsus, ad audiendum animos ereximus; at ille "Cum Alexandriae pro quaestore" inquit "essem, fuit Antiochus mecum, et erat iam antea Alexandriae familiaris Antiochi Heraclitus Tyrius, qui et Clitomachum multos annos et Philonem audierat, homo sane in ista philosophia, quae nunc prope dimissa revocatur, probatus et nobilis; cum quo Antiochum saepe disputantem audiebam, sed utrumque leniter. Et quidem isti libri duo Philonis, de quibus heri dictum a Catulo est, tum erant adlati Alexandriam tumque primum in Antiochi manus venerant: et homo natura lenissimus (nihil enim poterat fieri illo mitius) stomachari tamen coepit. Mirabar, nec enim umquam ante videram; at ille Heracliti memoriam implorans quaerere ex eo viderenturne illa Philonis aut ea num vel e Philone vel ex ullo Academico audivisset aliquando. Negebat; Philonis tamen scriptum agnoscebat, nec id quidem dubitari poterat, nam aderant mei familiares, docti homines, P. et C.Selii et Tetrilius Rogus qui se illa audivisse Romae de Philone et ab eo ipso illos duos libros dicerent descripsisse. Tum et illa dixit Antiochus quae heri Catulus commemoravit a patre suo dicta Philoni et alia plura, nec se tenuit quin contra suum doctorem librum etiam ederet qui Sosus inscribitur. Tum igitur cum et Heraclitum studiose audirem contra Antiochum disserentem et item Antiochum contra Academicos, dedi Antiocho operam diligentius, ut causam ex eo totam cognoscerem. Itaque complures dies adhibito Heraclito doctisque compluribus et in iis Antiochi fratre Aristo et praeterea Aristone et Dione, quibus ille secundum fratrem plurimum tribuebat, multum temporis in ista una disputatione consumpsimus. Sed ea pars quae contra Philonem erat praetermittenda est, minus enim acer est adversarius is qui ista quae sunt heri defensa negat Academicos omnino dicere; etsi enim mentitur, tamen est adversarius lenios. Ad Arcesilan Carneademque veniamus

V. Quae cum dixisset, sic rursus exorsus est: "Primum mihi videmini"- me autem [nomine] appellabat- "cum veteres physicos nominatis, facere idem quod seditiosi cives solent cum aliquos ex antiquis claros viros proferunt quos dicant fuisse populares ut eorum ipsi similes esse videantur. Repetunt enim a P. Valerio qui exactis regibus primo anno consul fuit, commemorant reliquos qui leges populares de provocationibus tulerint cum consules essent; tum ad hos notiores, C. Flaminium qui legem agrariam aliquot annis ante secundum Punicum bellum tribunus plebis tulerit invito senatu et postea bis consul factus sit, L. Cassium, Q. Pompeium; illi quidem etiam P. Africanum referre in eundem numerum solent. Duos vero sapientissimos et clarissimos fratres P. Crassum et P. Scaevolam aiunt Ti. Graccho auctores legum fuisse, alterum quidem (ut videmus) palam, alterum (ut suspicantur) obscurius. Addunt etiam C.Marium, et de hoc quidem nihil mentiuntur. Horum nominibus tot virorum atque tantorum expositis eorum se institutum sequi dicunt. Similiter vos, cum perturbare ut illi rem publicam sic vos philosophiam bene iam constitutam velitis, Empedoclen, Anaxagoran, Democritum, Parmeniden, Xenophanem, Platonem etiam et Socratem profertis. Sed neque Saturninus, ut nostrum inimicum potissimum nominem, simile quidquam habuit veterum illorum, nec Arcesilae calumnia conferenda est cum Democriti verecundia. Et tamen isti physici raro admodum, cum haerent aliquo loco, exclamant quasi mente incitati- Empedocles quidem ut interdum mihi furere videatur- abstrusa esse omnia, nihil nos sentire, nihil cernere, nihil omnino quale sit posse reperire; maiorem autem partem mihi quidem omnes isti videntur nimis etiam quaedam adfirmare, plusque profiteri se scire quam sciant. Quodsi illi tum in novis rebus quasi modo nascentes haesitaverunt, nihilne tot saeculis, summis ingeniis, maximis studiis explicatum putamus? nonne cum iam philosophorum disciplinae gravissimae constitissent, tum exortus est, ut in optima re publica Ti Gracchus qui otium perturbaret, sic Arcesilas qui constitutam philosophiam everteret, et in eorum auctoritate delitesceret qui negavissent quidquam sciri aut percipi posse? Quorum e numero tollendus est et Plato et Socrates- alter quia reliquit perfectissimam disciplinam, Peripateticos et Academicos, nominibus differentes, re congruentes, a quibus Stoici ipsi verbis magis quam sententiis dis senserunt; Socrates autem de se ipse detrahens in disputatione plus tribuebat iis quos volebat refellere; ita cum aliud diceret atque sentiret, libenter uti solitus est ea dissimulatione quam Graeci eironeiav vocant; quam ait etiam in Africano fuisse Fannius, idque propterea vitiosum in illo non putandum quod idem fuerit in Socrate.

VI. "Sed fuerint illa vetera, si voltis, incognita: nihilne est igitur actum quod investigata sunt posteaquam Arcesilas, Zenoni (ut putatur) obtrectans nihil novi reperienti sed emendanti superiores immutatione verborum, dum huius definitiones labefactare volt conatus est clarissimis rebus tenebras obducere? Cuius primo non admodum probata ratio, quamquam floruit cum acumine ingenii tum admirabili quodam lepore dicendi, proxime a Lacyde solo retenta est, post autem confecta a Carneade, qui est quartus ab Arcesila, audivit enim Hegesinum qui Euandrum audierat Lacydi discipulum, cum Arcesilae Lacydes fuisset. Sed ipse Carneades diu tenuit, nam nonaginta vixit annos, et qui illum audierant admodum floruerunt, e quibus industriae plurimum in Clitomacho fuit (declarat multitudo librorum), ingenii non minus in Hagnone, in Charmada eloquentiae, in Melanthio Rhodio suavitatis. Bene autem nosse Carneaden Stratoniceus Metrodorus putabatur. Iam Clitomacho Philo vester operam multos annos dedit; Philone autem vivo patrocinium Academiae non defuit. Sed quod nos facere nunc ingredimur ut contra Academicos disseramus, id quidam e philosophis et ii quidem non mediocres faciundum omnino non putabant, nec vero esse ullam rationem disputare cum iis qui nihil probarent, Antipatrumque Stoicum qui multus in eo fuisset reprehendebat; nec definiri aiebant necesse esse quid esset cognito aut peceptio aut (si verbum e verbo volumus) comprehensio, quam catalepsin illi vocant, eosque qui persuadere vellent esse aliquid quod comprehendi et percipi posset inscienter facere dicebant, propterea quod nihil esset clarius enargeia (ut Graeci, perspicuitatem aut evidentiam nos, si placet, nominemus, fabricemurque si opus erit verba, ne hic sibi"- me appellabat iocans- "hoc licere putet soli): sed tamen orationem nullam putabant inlustriorem ipsa evidentia reperiri posse, nec ea quae tam clara essent definienda censebant. alii autem negabant se pro hac evidentia quidquam priores fuisse dicturos, sed ad ea quae contra dicerentur dici oportere putabant, ne qui fallerentur. Plerique tamen et definitiones ipsarum etiam evidentium rerum non improbant et rem idoneam de qua quaretur et homines dignos quibuscum disseratur putant. Philo autem dum nova quaedam commovet quod ea sustinere vix poterat quae contra Academicorum pertinaciam dicebantur, et aperte mentitur, ut est reprehensus a patre Catulo, et, ut docuit Antiochus, in id ipsum se induit quod timebat. Cum enim ita negaret quidquam esse quod comprehendi posset (id enim volumus esse acatalepton), si illud esset, sicut Zeno definiret, tale visum (iam enim hoc pro phantasia verbum satis hesterno sermone trivimus), visum igitur impressum effictumque ex eo unde esset quale esse non posset ex eo unde non esset (id nos a Zenone definitum rectissime dicimus, qui enim potest quidquam comprehendi ut plane confidas perceptum id cognitumque esse, quod est tale quale vel falsum esse possit?)- hoc cum infirmat tollitque Philo, iudicium tollit incogniti et cogniti; ex quo efficitur nihil posse comprehendi- ita imprudens eo quo minime volt revolvitur. Quare omnis oratio contra Academiam ita suscipitur a nobis ut retineamus eam definitionem quam Philo voluit evertere; quam nisi obtinemus, pecipi nihil posse concedimus.

VII. "Ordiamur igitur a sensibus, quorum ita clara iudicia et certa sunt ut si optio naturae nostrae detur et ab ea deus aliqui requirat contentane sit suis integris incorruptisque sensibus an postulet melius aliquid, non videam quid quaerat amplius. Nec vero hoc loco exspectandum est dum de remo inflexo aut de collo columbae respondeam, non enim is sum qui quidquid videtur tale dicam esse quale videatur. Epicurus hoc viderit, et alia multa; meo autem iudicio ita est maxima in sensibus veritas, si et sani sunt ac valentes et omnia removentur quae obstant et impediunt. Itaque et lumen mutari saepe volumus et situs earum rerum quas intuemur et intervalla aut contrahimus aut diducimus multaque facimus usque eo dum aspectus ipse fidem faciat sui iudici. Quod idem fit in vocibus, in odore, in sapore, ut nemo sit nostrum qui in sensibus sui cuiusque generis iudicium requirat acrius. Adhibita vero exercitatione et arte, ut oculi pictura teneantur, aures cantibus, quis est quin cernat quanta vis sit in sensibus? Quam multa vident pictores in umbris et in eminentia quae nos non videmus! quam multa quae nos fungiunt in cantu exaudiunt in eo genere exercitati, qui primo inflatu tibicinis Antiopam esse aiunt aut Andromacham, cum id nos ne suspicemur quidem! Nihil necesse est de gustatu et odoratu loqui, in quibus intellegentia, etsi vitiosa, est quaedam tamen. Quid de tactu, et eo quidem quem philosophi interiorem vocant, aut doloris aut voluptatis, in quo Cyrenaici solo putant veri esse iudicium quia sentiatur? Potestne igitur quisquam dicere inter eum qui doleat et inter eum qui in voluptate sit nihil interesse, aut ita qui sentiat non apertissime insaniat? Atqui qualia sunt haec quae sensibus percipi dicimus, talia secuntur ea quae non sensibus ipsis percipi dicuntur sed quodam modo sensibus, ut haec: 'Illud est album, hoc dulce, canorum illud, hoc bene olens, hoc asperum.' Animo iam haec tenemus comprehensa, non sensibus. 'Ille' deinceps 'equus est, ille canis.' Cetera series deinde sequitur, maiora nectens, ut haec, quae quasi expletam rerum comprehensionem amplectuntur: 'Si homo est, animal est mortale, rationis particeps.' Quo e genere nobis notitiae rerum imprimuntur, sine quibus nec intellegi quidquam nec quaeri disputarive potest. Quodsi essent falsae notitiae (ennoias enim notitias appellare tu videbare)- si igitur essent hae falsae aut eius modi visis impressae qualia visa a falsis discerni non possent, quo tandem iis modo uteremur? quo modo autem quid cuique rei consentaneum esset, quid repugnaret, videremus? Memoriae quidem certe, qua non modo philosophiam sed omnem vitae usum omnesque artes una maxime continet, nihil omnino loci relinquitur. Quae potest enim esse memoria falsorum? aut quid quisquam meminit quod non animo comprehendit et tenet? ars vero quae potest esse nisi quae non ex una aut duabus sed ex multi animi perceptionibus constat? Quam si subtraxeris, qui distingues artificem ab inscio? non enim fortuito hunc artificem dicemus esse, illum negabimus, sed cum alterum percepta et comprehensa tenere videmus, alterum non item. Cumque artium aliud eius modi genus sit ut tantum modo animo rem cernat, aliud ut moliatur aliquid et faciat, quo modo aut geometres cernere ea potest quae aut nulla sunt aut internosci a falsis nonpossunt, aut is qui fidibus utitur explere numeros et conficere versus? quod idem in similibus quoque artibus continget quarum omne opus est in faciendo atque agendo, quid enim est quod arte effici possit, nisi is qui artem tractabit multa perceperit?

VIII. "Maxime vero virtutum cognitio confirmat percipi et comprehendi multa posse.






Antiquité gréco-romaine
Cicéron

Petit Panthéon du Web




         modifié le 9 mars 2008


Boîte aux lettres


Accueil
Pierre Cohen-Bacrie



                                                                                       


Francité